

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 13: Versus 21
Quod acceptum,etc. Mulier Ecclesia, cujus farina sumus, quotquot timoris et spei exercitio quasi mola superiore et inferiore conterimur, ut unus panis multi simus in Christo. Abscondit ergo Ecclesia fermentum dilectionis in farinae sata tria, quia praecipit ut diligamus Deum toto corde, tota anima, tota virtute.